- RUMINATIO
- RUMINATIOin quadrupedibus olim mundis requisita, levit. c. 11. v. 3. est cibi a rumine, eminentegutturis parte, in os revocatio, Graece μηρυκισμός. Cuiusmodi animalia quatuor habere ventriculos, hosque supplere dentium, qui illis desunt, vicem, cum non sint ἀμφόδοντα. asserit Philosophus, uti infra videbimus ubi de Ventriculo victimae. Sola autem haec in esum Israelitis divinitus permissa, ut hôc pactô a Gentilibus, Aegyptiis praesertim, qui pro Numinibus illa habebant, discriminarentur; et mansuetudinem eorum moribus ac vitâ; ruminationem vero pabuli, repetitione attentâ et meditatione quottidianâ verbi Divini, imitarentur. Sed et sanitati Israelitarum hâc Lege consultum voluit Deus, ut pote saluberrimâ horum animalium et homini maxime idoneâ carne, Franc. Burmannus Medit. ad loc. cit. Morte postmodum Servatoris nostri, una cum aliis V. T. ceremoniis haec quoque abrogata, et ex tempore ipso ascensionis eius, post confirmatum Euangelium, Actor. c. 10. v. 15. usu obliterata est penitus quando iam assertô in gloriam Capite, beneficia illius plenô alveô in membra redundabant, Idem, Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. 4. c. 21. §. 10. De altero munditiei in his animalibus signo, infra voce Ungula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.